wz

Retro!

De profundis clamavi ad te, Domine!

De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. Si iniqui tates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te. Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatis eius.


Adoro devote, latens veritas, te qui sub his formis vere latitas!

Adoro devote, latens veritas, te qui sub his formis vere latitas; tibi se cor meum totum subicit, quia te contemplans totum deficit. Visus, gustus, tactus, in te fallitur; sed solus auditus tute creditur. Credo quidquid dixit Dei Filius; nihil Veritatis verbo verius. In cruce latebal sola Deitas; sed hic latet simul et humanitas. Ambo tamen credens atque confitens peto quod petivit latro pænitens. Plagas, sicut Thomas, non intueor; meum tamen Deum te confiteor. Fac me tibi semper magis credere, in te spem habere, te diligere. O memoriale mortis Domini, Panis veram vitam præstans homini, præsta meæ menti de te vivere, et te semper illi dulce sapere.


Te Deum laudamus: te Dominum confitemur!

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur. Tibi omnes angeli, tibi cæli et universæ potestates; tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt cæli et terra maiestatis gloriæ tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, te prophetarum laudabilis numerus, te martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensæ maiestatis; venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriæ, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterun. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cælorum. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Ae terna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuæ. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Dimine, super nos, quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.


Credo in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum!

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Credo in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem onmia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, est homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Credo in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio, simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Credo in unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi.


Iesus Christus salutem nos ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos!

Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David servi sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum eius, quod Iesus Christus salutem nos ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos.


Sine timore de manu inimicorum liberati Ieso Christo serviamus!

Dominus faciendam misericordiam nobis servorum Dei et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu inimicorum liberati Ieso Christo serviamus in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.


Iesus Christus tertia die resurrexit a mortuis!

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terræ. Credo in Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam.


Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio!

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto præsidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, princeps militæ cælestis, satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude.

Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium!

Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium; et tui amoris in eis ignem accende. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur. Et renovabis faciem terræ. Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto!

Gloria Patri, et Filio, et Spiritus Sancti. Sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum.

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori!

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

Pater noster, qui es in cælis, adveniat regnuum tuum!

Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnuum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Da Spiritum Sanctum inhabitare omnium corda populorum!

Domine Iesu Christe, Patris fili, nunc emitte Spiritum Tuum in terram. Da Spiritum Sanctum inhabitare omnium corda populorum, ut conserventur a corruptione, calamitatibus, belloque. Omnium Populorum Domina, olim Maria, Avocata nostra sit.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum!

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ.

Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonæ voluntatis!

Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris.

Salve Regina, mater misericordiæ; vita dulcedo et spes nostra, salve!

Salve Regina, mater misericordiæ; vita dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Evæ. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

Dominus Deus deposuit potentes de sede et exaltavit humiles!

Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et dívites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula.

Ave Regina cælorum!

Ave Regina cælorum, ave Domina angelorum, salve, radix, salve, porta, ex qua mundo lux est orta. Gaude, Virgo gloriosa, super omnes speciosa; vale, o valde decora, et pro nobis Christum exora.

O piissima Virgo Maria, non esse auditum a sæculo!

O piissima Virgo Maria, non esse auditum a sæculo, quemquam ad tua currentem præsidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi.

Alma Redemptoris Mater!

Alma Redemptoris Mater, quæ pervia cæli porta manes, et stella maris, succurre cadenti, surgere qui curat, populo: tu quæ genuisti, natura mirante, tuum sanctum Genitorem, Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud Ave, peccatorum miserere.

Sub tuun præsidium confugimus sancta Dei Genitrix!

Sub tuun præsidium confugimus, sancta Dei Genitrix; nostram deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

Datum Babicæ DIE X - MENSIS IULIUS - ANNO DOMINI MMVII

Ego ex Rei Publicæ Bohemicæ sum. Ego doctor iuris, doctor philosophiæ, magister iuris et magister philosophiæ sum. Omnis illæ mea quattuor appellationes academicæ ex Universitatis Carolinæ Pragensis sunt. Ego sed praecipue unus pius ex ecclesiæ catholicæ sum. Ego JUDr.PhDr.Mgr. et Mgr.Henryk Lahola sum.

Retro!